1233. Quidam spiritus cupiebant eos ibi lacessere, ex familia urinatoriorum, sed non potuerunt in locum illum intrare, modo cum ad peripheriam istius regionis veniebant, expandebantur sicut tenuis nubecula, quae se circum eam regionem a parte dextra, respectu mei [movebat,] {1} quae nubes tenuis se sinuabat, et tandem in spiralis seu helicis formam, et sic sursum, ac recessit {2}, interea spiritus incipiebant lamentari, quod per ambages lati, nescirent quo vaderent: quare ii in loco isto tuti sunt, nec a judicio isto corporeo et materiali lacessi permittuntur. 1748, 8 {3} Martius. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. recissit$ @3 sic J.F.I. Tafel; in ms. ob maculam illegibile$