Spiritual Experiences (Buss) n. 1213

Previous Number Next Number See English 

1213. {1} # # Tales sunt, dum in sua crudelitate sicca, quia absque sanguinis effusione, in media distantia sub pedibus, paululum versus anteriora, dum autem in externis, ita in simulatione honesti, tunc sunt supra frontispicium, paululum antrorsum, nam honores affectant, quorum causa simulant honestos; facies ejus stellata apparuit non procul a facie mea, [versus] ejus sinistrum latus, quod significat lucrum. 1748, 7 Martius. Pedes eorum percutere sibi videntur, praeter alia quoque quae ossa sunt. @1 indiciis auctoris conformiter, paragraphum 1213 huc transposuimus $

Quod ii qui comparant divitias modis dolosis, nusquam ditescant, sed pauperes fiant

1212. Praeter quod a plurium actis hoc constet ut veritas, et tam familiare sit, ut in vulgo notum sit, quod "male parta ad tertium haeredem non veniant {a}," usque tamen plerique nihil curant, quibus modis opes conquirant, ita increduli et coeci; usque tamen hodie quoque ab angelis mihi confirmatum est, quod res se ita habeat, quod opes male partae diffluant ita, ut nesciant ipsi quibus modis, ac caeteri vero ditescant. 1748, 7 Martius. @a vide Spiritual Diary, Bush|Smithson 1883, vol. 1, pag. 385, annotationem 2$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church