1204. Quales sunt phantasiae, tales spiritus adjuncti sunt homini
Commune est, quod quales hominis phantasiae, in talium societate tenetur homo, quoque {a} magis accenditur cupiditate, eo talium spirituum societas major et deterior est; nam vita hominis perversi est phantasia, ita ex phantasiis et cupiditatibus cognosci potest, cum quibus sit, quod multiplici et diutina experientia, mihi notum factum est. 1748, 7 Martius. @a = et quo$