1202. De iis qui venerem exercent, absque amore vero conjugiali, seu desideeio procreandi prolem
Sunt multi, cumprimis in Christianismo, qui quia sero matrimonia contrahunt, et quia puniuntur dum absque legitimo matrimonio prolem concipiunt, et pariunt, qui et quae inde trahunt eam naturam, quod venerem exercere {1} cupiant, absque desiderio prolis, sic quod est medium et intimum prorsus a se excludunt. @1 ms. exercerere$