75. Mala quae illis sunt qui in amore sui, sunt in genere contemptus aliorum, invidia, inimicitia contra illos qui sibi non favent, hostilitas inde, odia varii generis, vindictae, astus, doli, immisericordia, et crudelitas; et ubi talia mala sunt, est etiam contemptus Divini, ac divinorum quae sunt vera et bona ecclesiae; quae si honorant, est solum ore et non corde. Et quia talia mala inde sunt, etiam sunt similia falsa, nam ex malis sunt falsa.