73. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis; at tunc illi non dominantur, sed usus et bona quae amant; et cum usus et bona, dominatur Dominus: qui autem in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam in, mundo sunt in inferno, et ibi vilia mancipia.