63. Plura de amore et ejus essentia et quali, sciri possunt ex illis quae supra dicta et allata sunt de Bono et Vero: tum ex illis quae supra dicta et allata sunt de Voluntate et Intellectu: ut et ex illis quae dicta et allata sunt de Interno et Externo Homine: quoniam omnia quae amoris sunt, se referunt ad bona et ad mala; similiter omnia quae sunt ipsius voluntatis; et quoniam bini amores caeli aperiunt et formant internum spiritualem hominem; at bini amores inferni claudunt et destruunt illum. Inde possunt applicationes fieri, et conclusiones, qualis est amor in genere et in specie.