Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. (IV.) DE AMORE IN GENERE. IPSA vita hominis est ejus amor, et qualis est amor talis est vita, immo talis est totus homo: sed amor dominans seu regnans est qui facit hominem. Ille amor sibi subordinatos habet plures amores, qui sunt derivationes; hi sub alia specie apparent, sed usque singuli illi insunt amori dominanti, et cum illo faciunt unum regnum; amor dominans est sicut eorum rex et caput; is dirigit eos, et per eos, ut per fines medios, spectat et intendit finem suum, qui omnium primarius et ultimis est, et hoc tam directe quam indirecte. Id quod est amoris dominantis, est quod super omnia amatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church