Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. De Memoria Naturali quae est externi hominis, et de Memoria Spirituali quae est interni. Quod binae memoriae homini sint, exterior et interior, seu naturalis et spiritualis (n. 2469-2494). Quod homo non sciat quod ei memoria interior sit (n. 2470, 2471). Quantum memoria interior excellet prae memoria exteriore (n. 2473). Quod quae in memoria exteriore sunt, in luce naturali sint; quae autem in memoria interiore, in luce spirituali sint (n. 5212). Quod ex memoria interiore sit quod homo intellectualiter et rationaliter possit cogitare et loqui (n. 9394). Quod omnia et singula quae homo cogitavit et locutus est et egit, et quae audivit et vidit, inscripta sint memoriae interiori (n. 2474, 7398). Quod illa memoria sit liber vitae hominis (n. 2474, 9386, 9841, 10505). Quod in memoria interiore sint (vera) quae facta sunt fidei, ac bona quae facta sunt amoris (n. 5212, 8067). Quod res quae induerunt habitum, et facta sunt vitae, sint in memoria interiore (n. 9394, 9723, 9841). Quod scientifica et cognitiones sint memoriae exterioris (n. 5212, 9922). Quod illa perquam umbrosa sint et implexa, respective ad illa quae sunt memoriae interioris (n. 2831). Quod homo in mundo ex memoria exteriore loquatur linguas (n. 2472, 2476). Quod spiritus et angeli loquantur ex memoria interiore, et quod inde illis lingua universalis, quae talis est ut omnes, ex quacunque terra sint, inter se loqui possint (n. 2472, 2476, 2490, 2493; de qua lingua videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 234-245; ac de stupendis memoriae interioris, quae manet apud hominem post mortem ibi, n. 463).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church