39. Homo cujus internum est in luce caeli, et externum in luce mundi, ille et spiritualiter et naturaliter cogitat; sed tunc spiritualis ejus cogitatio influit in naturalem, ac percipitur ibi: at homo cujus internum cum externo est in luce mundi, non spiritualiter sed materialiter cogitat; cogitat enim ex talibus quae in mundi natura sunt, quae omnia sunt materialia. Spiritualiter cogitare est cogitare ipsas res in se, videre vera ex luce veri, et percipere bona ex amore boni, tum videre qualitates rerum et percipere illarum affectiones abstracte a materia; at materialiter cogitare est cogitare, videre, et percipere illa una cum materia, et in materia, ita respective crasse et obscure.