Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. Nihil magis interest scire quam quomodo voluntas et intellectus unam mentem faciunt. Faciunt unam mentem sicut bonum et verum faciunt unum; est enim simile conjugium inter voluntatem et intellectum quale est inter bonum et verum: quale id conjugium est, constare plene potest ex illis quae de bono et vero supra allata sunt; quod nempe sicut bonum est ipsum esse rei, ac verum est existere rei inde, ita voluntas apud hominem est ipsum esse vitae ejus, ac intellectus existere vitae inde, nam bonum quod est voluntatis se in intellectu format et sistit videndum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church