309. Quod Domino sit omnis Potestas in Caelis et in Terris. Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086). Et quod Ipsi potestas in caelis et in terris sit (n. 1607, 10089, 10827). Quia Dominus regit universum caelum, quod etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524). Quod etiam regat inferna (n. 3643(? 3642)). Quod Dominus omnia ex Divino per Divinum Humanum regat (n. 8864, 8865). Quod Dominus regat omnia secundum Divinum ordinem; et quod Divinus ordo se referat ad illa quae sunt voluntatis Ipsius, ad illa quae fiunt ex venia, et ad illa quae fiunt ex permissione (n. 1755, 2447, 3074(? 6574), 9948(? 9940)); de ordine vide supra (n. 238(? 279)). Quod Dominus regat ultima ex primis, et prima ex ultimis, et quod inde sit quod dicatur Primus et Ultimus (n. 3702, 6040, 6056). Quod Domino soli sit potentia removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019). Quod Domino sit judicium (n. 2319-2321, 10810, 10811). Quid sacerdotale Domini, et quid regium Ipsius (n. 1728, 2015).