300. Quod Dominus glorificaverit Humanum suum in mundo. Quod in Verbo multis agatur de glorificatione Domini (n. 10828). Et quod ubi vis in sensu Verbi interno (n. 2249, 2523, 3245). Quod Dominus Humanum suum glorificaverit, non Divinum, quia hoc in se glorificatum fuit (n. 10057). Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum suum (n. 3637, 4286(? 4287), 9315). Quod Dominus glorificaverit Humanum suum per Divinum, quod fuit in Ipso ex conceptione (n. 4727). Quod idea de glorificatione Humani Domini haberi possit ex idea regenerationis hominis, quoniam Dominus ita regenerat hominem sicut glorificavit Humanum suum (n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688). Aliqua de arcanis circa glorificationem Humani Domini (n. 10057). Quod Dominus salvaverit genus humanum per id, quod glorificaverit Humanum suum (n. 1676, 4180). De statu glorificationis et humiliationis Domini (n. 1785, 1999, 2159, 6866). Glorificatio, ubi de Domino, quod sit unitio Ipsius Humani cum Divino, et glorificare quod sit Divinum facere (n. 1603, 10053, 10828).