Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. Qui faciunt Humanum Domini simile humano alius hominis, non cogitant de conceptione Ipsius ex Ipso Divino: nec expendunt quod corpus cujusvis sit effigies suae animae. Nec cogitant de resurrectione Ipsius cum toto corpore: neque de Ipso viso cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol. Nec cogitant de illis quae Dominus dixerat de fide in Ipsum, de uno cum Patre, de glorificatione, deque potestate super caelum et terram, quod haec Divina sint et dicta de Humano Ipsius. Nec recordantur quod Dominus omnipraesens sit etiam quoad Humanum (Matth. xxviii. 20); inde tamen fides omnipraesentiae Ipsius in Sacra Cena: omnipraesentia est Divina. Immo forte non cogitant quod Divinum, quod vocatur Spiritus sanctus, procedat ex Humano Ipsius; cum tamen procedit ex Ipsius Humano glorificato; nam dicitur, "Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (Joh. vii. 39).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church