Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Sicut omnia in universo, quae secundum Divinum ordinem sunt, se referunt ad bonum et verum, ita omnia apud hominem ad voluntatem et intellectum, nam bonum apud hominem est ejus voluntatis, et verum apud illum est ejus intellectus; sunt enim hae binae facultates, seu hae binae vitae hominis, receptacula et subjecta illorum; voluntas est receptaculum et subjectum omnium boni, ac intellectus est receptaculum et subjectum omnium veri; bona et vera apud hominem non alibi sunt: et quia bona et vera apud hominem non alibi sunt, ita nec amor et fides sunt alibi, quoniam amor est boni et bonum est amoris, ac fides est veri ac verum est fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church