Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. (4.) De illis qui in veris sunt ex bono; ita de veris ex bono. Verum quod ducit ad bonum, et quod procedit ex bono, quae differentia (n. 1063(? 2063)). Quod verum non sit verum essentialiter nisi quantum a bono procedit (n. 4736, 10619); quoniam verum habet suum esse a bono (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144): et suam vitam (n. 2434, 3111, 6077): et quia verum est forma seu quale boni (n. 3049, 4574, 6951(? 5951), 9454(? 9154)). Quod verum sit prorsus sicut bonum apud hominem, in simili ratione et simili gradu (n. 2429). Quod verum ut sit verum, trahet suam essentiam a bono charitatis et innocentiae (n. 3111, 6013). Vera quae ex bono quod sint vera spiritualia (n. 5951). Quod verum cum bono unum faciat cum procedit a bono, usque adeo ut utrumque simul sit unum bonum (n. 4332(? 4301, 4337), 7835, 10252, 10266). Quod intellectus et voluntas unam mentem ac unam vitam faciant, cum intellectus procedit a voluntate, quoniam intellectus est recipiens veri, ac voluntas boni; non autem cum homo aliter cogitat et quam vult (n. 3623). Quod verum ex bono sit verum voluntate et actu (n. 4337, 4353, 4385, 4390). Cum verum procedit ex bono, quod bonum in vero habeat imaginem sui (n. 3180). Quod in universo caelo et mundo, ac in singulis eorum, sit instar conjugii (n. 54, 718, 749(? 747), 917, 1432, 2173, 2516, 5194). Imprimis inter verum et bonum (n. 1094(? 1904), 2173, 2503(? 2508)). Quoniam omnia in universo se referunt ad verum et ad bonum, ut sint aliquid, et ad conjunctionem eorum, ut producatur aliquid (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555). Quod antiqui etiam instituerint conjugium inter verum et bonum (n. 1904). Quod lex conjugii sit ut duo unum sint, secundum verba Domini (n. 10130, 10168, 10169). Quod etiam amor vere conjugialis ex conjugio veri et boni e caelo descendat et existat (n. 2728, 2729). Quod homo tantum sapiat quantum in bono est et inde veris, non autem quantum scit vera et non est in bono (n. 3182, 3190, 4884). Quod homo qui in veris ex bono est, actualiter elevetur e luce mundi in lucem caeli, ita ex obscuro in clarum; vicissim autem, quod sit in luce mundi, et in obscuro, quamdiu scit vera et non in bono est (n. 3190, 3191(? 3192)). Quod homo nec sciat quid bonum priusquam est in illo, et ex illo (n. 3325, 3330, 3336). Quod vera crescant in immensum cum procedunt ex bono (n. 2846, 2847, 5345): de qua crescentia (n. 5355). Quod crescentia illa se habeat sicut fructificatio ex arbore, et multiplicatio ex seminibus, ex quibus integri horti (n. 1873, 2846, 2847). Quod etiam tantum sapientia crescat, et hoc in aeternum (n. 3200, 3314, 4220, 4221, 5527, 5859, 6303(? 10303)). Quod etiam homo qui in veris ex bono est, tantum illustretur, ae quod tantum in illustratione sit cum legit Verbum (n. 9382, 10548-10550, 10691, 10694). Quod bonum amoris sit instar ignis, ac verum inde sit sicut lux ex illo igne (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684). Quod vera ex bono in caelo etiam luceant (n. 5219). Quod vera ex bono, per quae sapientia, crescant secundum quale et quantum amoris boni, ac vicissim falsa ex malo secundum quale et quantum amoris mali (n. 4099). Quod homo qui in veris ex bono est, in intelligentiam et sapientiam angelicam veniat, et quod illa in interioribus ejus lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita (n. 2494). Quod homo qui in veris ex bono est, post mortem fiat angelus (n. 8747). Quod vera ex bono se habeant sicut generationes (n. 9079). Quod disponantur in series (n. 5339, 5343, 5530, 7408, 10303, 10308). Ordinatio verorum ex bono comparata eum fibris et vasis sanguineis in corpore, et inde texturis et formis, secundum usus vitae (n. 3470, 3570, 3579, 9454(? 9154)). Quod vera ex bono forment quasi civitatem, et hoc ex influxu caeli (n. 3584). Quod in medio sint vera quae principalis amoris sunt, et reliqua inde remota secundum gradus disconvenientiae (n. 3993, 4551, 4552, 5530, 6028). Vicissim apud malos (n. 4551, 4552). Quod vera, cum procedunt ex bono, ordinentur in formam caeli (n. 4302, 4704(? 4904, 5704), 5339, 5343, 6028, 10303); et hoc secundum ordinem in quo sunt societates angelicae (n. 10303). Quod omnia vera, eum procedunt a bono, affinitate quadam inter se conjuncta sint, et quod se habeant sicut derivationes familiarum ex uno patre (n. 2863). Quod omne verum etiam habeat sphaeram extensionis in caelum secundum quale et quantum boni ex quo (n. 8063). Quod conjugium boni et veri sit ecclesia et caelum apud hominem (n. 2231(? 2731), 7752, 7753, 9224, 9795(? 9995), 10122). De jucunditate et felicitate illorum apud quos bonum est in veris (n. 1470). Quod vera ex bono conjuncta sistant imaginem hominis (n. 8370). Quod homo non sit nisi quam suum bonum et inde verum, aut malum et inde falsum (n. 10298). In summa: -

Quod per vera sit fides (n. 4353, 4997, 7178, 10367). Quod per vera charitas erga proximum (n. 4368, 7623, 7624, 8034). Quod per vera amor in Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648(? 10645)). Quod per vera conscientia (n. 1077, 2053, 9113). Quod per vera innocentia (n. 3183, 3495(? 3494), 6013). Quod per vera purificatio a malis (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 9089(? 9088), 10229, 10237). Quod per vera regeneratio (n. 1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028). Quod per vera intelligentia et sapientia (n. 3182, 3190, 3387, 10064). Quod per vera pulchritudo angelis, ita hominibus quoad interiora quae sunt spiritus eorum (n. 553, 3080, 4983(? 4985), 5199). Quod per vera potentia contra mala et falsa (n. 3091, 4015, 10485(? 10488)). Quod per vera ordo qualis in caelo (n. 3316, 3417, 3570, 4704(? 4104), 5339, 5343, 6028, 10303). Quod per vera ecclesia (n. 1798, 1799, 3963, 4468, 4672). Quod per vera caelum homini (n. 1690(? 3690), 9832, 9931, 10303). Quod per vera homo fiat homo (n. 3175, 3387, 8370, 10298). Verumtamen omnia illa per vera ex bono, et non per vera absque bono; et bonum a Domino (n. 2434, 4070, 4736, 5147). Quod omne bonum sit a Domino (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 9981).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church