Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. Quia omne bonum et verum est a Domino, et nihil ab homine, et quia bonum ab homine non est bonum, sequitur quod nulli homini sit meritum, sed soli Domino. Meritum Domini est, quod ex propria potentia salvaverit genus humanum, et quoque quod salvet illos qui bonum ab Ipso faciunt. Inde est quod in Verbo "justus" dicatur, cui addicatur meritum et justitia Domini, ac "injustus" cui justitia propria et meritum sui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church