Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 126

Previous Number Next Number See English 

126. Quod autem abdicationem mundi attinet: creditur a multis quod abdicare mundum, ac vivere spiritu et non carne, sit rejicere mundana, quae sunt praecipue divitiae et honores, ac ire continue in pia meditatione de Deo, de salute, et de vita aeterna, ac vitam agere in precibus, in lectione Verbi ac piorum librorum, et quoque affligere se: sed haec non sunt abdicare mundum; verum abdicare mundum est amare Deum et amare proximum; et amatur Deus cum vivitur secundum praecepta Ipsius, et amatur proximus cum homo usus praestat; quare ut homo vitam caeli recipiat, omnino vivet in mundo, ac in officiis et negotiis ibi. Vita abstracta a mundanis est vita cogitationis et fidei separatae a vita amoris et charitatis in qua vita perit velle bonum et facere bonum proximo; et cum hoc perit, est vita spiritualis sicut domus absque fundamento, quae successive vel subsidet, vel rimas ducit et hiat, vel nutat usque dum dilabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church