109. Talis quoque unio est charitatis et fidei, qualis est voluntatis et intellectus apud hominem: binae enim illae facultates sunt quae recipiunt bonum et verum, voluntas bonum et intellectus verum; ita quoque binae illae facultates recipiunt charitatem et fidem, quoniam bonum est charitatis et verum est fidei. Quod charitas et fides sint apud hominem, et in illo, nullus non scit; et quia sunt apud illum et in illo, non alibi sunt quam in ejus voluntate et intellectu, omnis enim vita hominis ibi est, et inde est, est quoque homini memoria; sed haec modo est atrium, ubi colliguntur illa quae in intellectum et voluntatem intrabunt. Inde patet quod similis unio sit charitatis et fidei, qualis est voluntatis et intellectus; quae unio qualis est, constare potest ex illis quae de Voluntate et Intellectu prius dicta sunt.