92. Hactenus ignotum fuit, quod Angeli et Spiritus sint in prorsus alia luce et in alio calore, quam homines; imo ignotum fuit quod alia lux et alius calor detur; homo enim cogitatione sua non altius penetravit quam in interiora aut puriora naturae; quare etiam multi finxerunt habitacula angelorum et spirituum in aethere, et quidam in stellis, ita intra naturam, et non supra seu extra illam: cum tamen Angeli et Spiritus sunt prorsus supra seu extra naturam, inque suo Mundo qui sub alio Sole est: et quia in illo Mundo spatia sunt apparentiae, ut supra demonstratum est, ideo non potest dici quod sint in aethere nec in stellis; sunt enim una cum homine, conjuncti ejus Spiritus affectioni et cogitationi; homo enim est Spiritus; ex illo cogitat et vult; quare Mundus Spiritualis est ubi homo, et prorsus non dissitus ab illo: verbo, omnis homo quoad interiora mentis suae est in illo Mundo in medio Spirituum et Angelorum ibi, ac cogitat ex luce ejus, et amat ex calore ejus.