Divine Love and Wisdom (Ager) n. 76

Previous Number Next Number See English 

76. Qui [id] non scit, et ex aliqua perceptione potest cogitare de Deo absque tempore, prorsus non potest percipere Aeternum aliter quam aeternum temporis; et tunc non potest quam delirare in cogitatione de Deo ab aeterno, cogitat enim ex initio, ac initium unice est temporis: delirium ejus fit tunc, quod Deus a se exstiterit, ex quo prone labitur in originem naturae a se; ex qua idea non exsolvi potest, nisi quam per spiritualem seu angelicam ideam de aeterno, quae est absque tempore, et dum absque tempore est, est Aeternum et Divinum idem; Divinum est Divinum in se, et non a se; Angeli dicunt, quod quidem percipere possint Deum ab aeterno, at nullo modo naturam ab aeterno, et minus naturam a se, et prorsus non naturam in se naturam; nam quod in se est, hoc est ipsum Esse, a quo omnia, et Esse in se est ipsa vita, quae est Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris. Hoc est Angelis Aeternum, ita abstractum a tempore, sicut Increatum est a creato, seu Infinitum a finito, quorum ne quidem ratio datur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church