52. QUOD OMNIA IN UNIVERSO A DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS CREATA SINT. Universum in maximis et minimis, ac in primis et ultimis, ita plenum est Divino Amore et Divina Sapientia, ut dici queat quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia in imagine: quod ita sit, manifeste constat ex correspondentia omnium Universi cum omnibus Hominis: omnia et singula quae in Universo creato existunt, talem correspondentiam cum omnibus et singulis hominis habent, ut dici possit, quod homo etiam sit aliquod universum; correspondentia ejus affectionum et inde cogitationum est cum omnibus Regni animalis, ejus voluntatis et inde intellectus cum omnibus Regni vegetabilis, ac ejus vitae Ultimae cum omnibus Regni mineralis. [2] Quod talis correspondentia sit, non apparet alicui in Mundo naturali, sed cuivis, qui attendit, in Mundo spirituali; in hoc Mundo sunt omnia, quae in Mundo naturali in tribus ejus Regnis existunt, et sunt correspondentiae affectionum et cogitationum, affectionum ex voluntate et cogitationum ex intellectu, tum ultimorum vitae, illorum qui ibi; atque haec et illa apparent circum illos in tali aspectu, in quali est Universum creatum, cum differentia, quod in minore effigie. [3] Ex his manifeste patet angelis, quod Universum creatum sit Imago repraesentativa Dei Hominis, et quod Ipsius Amor et Sapientia sint quae in Universo sistuntur in imagine: non quod Universum creatum sit Deus Homo, sed quod sit ab Ipso; nam nihil quicquam in Universo creato est substantia et forma in se, nec vita in se, nec amor et sapientia in se, imo nec homo est homo in se, sed omne est a Deo, Qui est Homo, Sapientia et Amor, ac Forma et Substantia in se; quod in se est, hoc Increatum et Infinitum est; quod autem ab Ipso est, hoc, quia nihil tenet apud se quod in se est, creatum et finitum est, et hoc repraesentat imaginem Ipsius, a Quo est et existit.