Divine Love and Wisdom (Ager) n. 431

Previous Number Next Number See English 

431. His adjiciam hoc memorabile: in Coelo omnes, qui usus faciunt ex affectione usus, ex communione, in qua sunt, trahunt quod sint aliis sapientiores et feliciores; ac usus facere illis ibi est, sincere, recte, juste et fideliter agere in Opere quod ejus officii est; hoc vocant charitatem, ac adorationes quae sunt cultus vocant signa charitatis, et reliqua vocant debita et beneficia; dicentes quod dum quisque sincere, recte, juste et fideliter facit opus quod ejus officii est, Commune in suo bono subsistat et persistat; et quod hoc sit in Domino esse, quoniam omne quod a Domino influit est usus, ac influit a partibus in commune, et a communi ad partes; partes ibi sunt angeli, et commune est societas illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church