Divine Love and Wisdom (Ager) n. 429

Previous Number Next Number See English 

429. Illi autem qui in Amore naturali spirituali sunt, non habent sapientiam nec intelligentiam vitae suae inscriptam, sed habent aliquid fidei ex Verbo, quantum hoc charitati conjunctum est. Hi quia non sciunt quid charitas, nec an fides sit veritas, non possunt inter illos in Coelis esse, qui in sapientia et in intelligentia sunt, sed inter illos qui in sola scientia. At illi qui mala fugerunt ut peccata, in ultimo Coelo sunt, et ibi in luce simili luci nocturnae lunari. [2] Sed qui se non confirmaverunt in fide ignoti, et simul in aliqua affectione veri fuerunt, illi instructi ab angelis[,] secundum receptionem veritatum, ac vitam secundum illas, elevantur in societates illorum, qui in amore spirituali et* inde intelligentia sunt; hi fiunt spirituales[;] reliqui manent naturales spirituales. Ast qui in fide separata a charitate vixerunt, removentur et ablegantur in deserta, quia non in aliquo bono sunt, ita non in aliquo conjugio boni et veri, in quo sunt omnes qui in coelis sunt. * spirituali et ubi in prima editione spirituali["and" symbol]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church