427. XXII. Quod simile sit cum charitate et fide, et cum illarum conjunctione, ut est cum voluntate et intellectu, et cum horum conjunctione. Sunt bini amores, secundum quos Coeli distincti sunt, Amor coelestis et Amor spiritualis; Amor coelestis est amor in Dominum, et Amor spiritualis est amor erga proximum: distinguuntur hi Amores per id, quod Amor coelestis sit amor boni, ac Amor spiritualis sit amor veri; illi enim qui in Amore coelesti sunt, faciunt usus ex amore boni, et illi qui in Amore spirituali sunt, faciunt usus ex amore veri; conjugium Amoris coelestis est cum sapientia, ac conjugium Amoris spiritualis est cum intelligentia; sapientiae enim est facere bonum ex bono, ac intelligentiae est facere bonum ex vero; quare Amor coelestis facit bonum, ac Amor spiritualis facit verum. [2] Discrimen inter hos binos Amores non potest describi quam per haec; quod illi qui in Amore coelesti sunt, sapientiam vitae suae inscriptam habeant, et non memoriae; quae causa est, quod non de Divinis veris loquantur, sed quod faciant illa. At illi qui in amore spirituali sunt, sapientiam memoriae suae inscriptam habent, quare loquuntur de Divinis veris, ac faciunt illa ex principiis in memoria. Quia illi qui in Amore coelesti sunt, sapientiam vitae suae inscriptam habent, ideo quicquid audiunt, illico percipiunt num verum sit vel non, et cum interrogantur num verum, respondent solum vel quod sit, vel quod non sit; hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba, Sermo vester erit imo imo, non non, Matth. V:37 : et quia tales sunt, non volunt aliquid audire de fide; dicentes quid fides, estne sapientia, et quid charitas, estne facere; et quum illis dicitur quod fides sit credere, quod non intelligitur, avertunt se, dicentes, hic delirat. [3] Hi sunt qui in Tertio Coelo sunt, et qui omnium sapientissimi sunt. Tales facti sunt in Mundo illi, qui Divina quae audiverunt, statim applicuerunt vitae, aversando mala sicut infernalia, et adorando solum Dominum. Hi quia in Innocentia sunt, apparent aliis sicut infantes; et quia nihil de veris sapientiae loquuntur, et nihil ex fastu inest sermoni illorum, apparent etiam simplices; sed usque dum audiunt aliquem loquentem, ex sono* percipiunt omnia amoris ejus, et ex loquela omnia intelligentiae ejus. Hi sunt qui in Conjugio amoris et sapientiae sunt a Domino; et qui [ad] Cardiacum Coeli referunt, de quo prius. * Prima editio: souo