Divine Love and Wisdom (Ager) n. 422

Previous Number Next Number See English 

422. XVIII. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu fiat spiritualis et coelestis. Homo nascitur naturalis, sed secundum intellectum elevatum in lucem coeli, et una amorem elevatum in calorem coeli, fit spiritualis et coelestis[;] fit tunc sicut hortus Edenis, qui in luce vernali et simul in calore vernali est. Intellectus non fit spiritualis et coelestis, sed amor fit, et cum amor fit, etiam intellectum conjugem suam facit spiritualem et coelestem. Amor fit spiritualis et coelestis ex vita secundum vera sapientiae, quae intellectus docet et monstrat[;] amor per intellectum suum haurit illa, et non a se; nam amor non potest elevare se, nisi sciat vera, et haec scire non potest nisi quam per intellectum elevatum et illustratum; et tunc quantum amat vera faciendo illa, tantum elevatur; nam aliud est intelligere, et aliud est velle, seu aliud est loqui, et aliud est facere; sunt qui intelligunt et loquuntur vera sapientiae, at usque non volunt et faciunt illa: cum ita amor facit vera lucis quae intelligit et loquitur, tunc elevatur. [2] Quod ita sit, homo ex sola ratione potest videre; quid enim est homo qui intelligit et loquitur vera sapientiae, dum contra illa vivit, hoc est, dum contra illa vult et facit. Quod Amor purificatus a sapientia fiat spiritualis et coelestis, est quia homini tres gradus vitae sunt, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, de quibus in Tertia Parte hujus Operis, et homo potest elevari ab uno in alterum; at non elevatur per solam sapientiam, sed per vitam secundum illam, vita enim hominis est ejus amor; quare quantum vivit secundum sapientiam, tantum amat illam; ac tantum vivit secundum sapientiam, quantum purificat se ab immundis quae sunt peccata; et quantum hoc facit, tantum amat illam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church