42. Simile est cum Amore et Sapientia, cum sola differentia, quod substantiae et formae, quae sunt amor et sapientia, non exstent coram oculis, sicut organa sensuum externorum; sed usque nemo negare potest, quin substantiae et formae sint illa sapientiae et amoris, quae vocantur cogitationes, perceptiones et affectiones, et quod non sint entia volatilia et fluentia ex nihilo, aut abstracta a reali et actuali substantia et forma, quae subjecta: sunt enim in Cerebro innumerabiles substantiae et formae, in quibus omnis interior sensus, qui se refert ad intellectum et voluntatem, residet. Quod omnes affectiones, perceptiones et cogitationes ibi non sint halitus ex illis, sed quod sint actualiter et realiter subjecta, quae nihil a se emittunt, sed modo mutationes subeunt secundum alluentia quae afficiunt, ex supradictis de sensibus externis constare potest. De alluentibus quae afficiunt, dicentur plura infra.