416. XV. Quod amor seu voluntas alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat. Est amor naturalis et est amor spiritualis; homo qui in amore naturali et simul spirituali est, est homo rationalis; at qui in solo amore naturali est, ille potest rationaliter cogitare prorsus sicut homo spiritualis, sed usque non est homo rationalis; elevat enim suum intellectum usque ad lucem Coeli[,] ita ad sapientiam, sed usque illa quae sapientiae seu lucis coeli sunt, non sunt ejus amoris: ejus amor quidem hoc facit, sed ex affectione honoris, gloriae et lucri; verum cum percipit, quod non aliquid tale ex elevatione illa recipiat, quod fit quando secum ex suo amore naturali cogitat, tunc non amat illa quae lucis coeli seu sapientiae sunt, quare tunc retrahit intellectum a sua altitudine, ut secum unum agat.* [2] Ut pro exemplo, cum Intellectus ex elevatione in sapientia est, tunc amor videt quid justitia, quid sinceritas, quid castitas, imo quid genuinus amor[;] hoc potest naturalis amor videre per facultatem suam intelligendi ac intuendi res in luce coeli; imo potest loqui, praedicare et describere illa ut virtutes morales et simul spirituales: at vero cum intellectus non in elevatione est, tunc amor, si mere est naturalis, non videt illas virtutes, sed pro justitia injustitiam, pro sinceritate fraudes, pro castitate lasciviam, et sic porro; si tunc cogitat de illis, de quibus loquutus est cum intellectus ejus fuit in elevatione, potest ridere illa, et cogitare solum, quod illa ei inserviant pro captandis animis. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod amor nisi amat conjugem sapientiam in eo gradu, retrahat illam ab elevatione, ut secum unum agat. Quod amor possit elevari, si amat Sapientiam in eo gradu, videatur supra n. 414. * Prima editio: agat,