Divine Love and Wisdom (Ager) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. XIV. Quod Amor seu Voluntas possit similiter elevari, ac recipere illa quae caloris sunt e Coelo, si amat suam conjugem sapientiam, in eo gradu. Quod Intellectus possit elevari in lucem coeli, et ex illa haurire sapientiam, in Articulo antecedente et supra passim ostensum est: quod autem Amor seu Voluntas aeque possit elevari, si amet illa quae lucis coeli, seu quae sapientiae sunt, etiam passim ostensum est; at amor seu voluntas non [possit elevari] per aliquid honoris, gloriae aut lucri ut finem, sed per amorem usus[,] non ita propter se, sed propter proximum; et quia hic amor non datur nisi quam e coelo a Domino,* et datur a Domino cum homo fugit mala ut peccata, ideo per haec media potest amor seu voluntas etiam elevari, et absque his mediis non potest: at amor seu voluntas elevatur in calorem coeli, intellectus autem in lucem coeli, et si uterque elevatur, fit conjugium eorum ibi, quod conjugium coeleste vocatur, quia est amoris coelestis et sapientiae: quare dicitur, quod amor etiam elevetur, si amat sapientiam conjugem suam in eo gradu; amor erga proximum a Domino, est amor sapientiae, seu genuinus amor Intellectus humani. Est hoc simile cum luce et calore in mundo[;] datur lux absque calore, et datur cum calore[;] absque calore datur tempore hyemis, et cum calore tempore aestatis, et cum calor cum luce est, tunc florent omnia; lux apud hominem correspondens luci hyemis est sapientia absque amore ejus, et lux apud hominem correspondens luci aestatis est sapientia cum ejus amore. * Prima editio: Domino;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church