Divine Love and Wisdom (Ager) n. 411

Previous Number Next Number See English 

411. Amor vocat omnia illa sua bona, quae ei favent, et vocat omnia illa sua vera, quae ut media ducunt ad bona; et quia illa sunt media, amantur et fiunt affectionis ejus, et sic fiunt affectiones in forma; quare verum non aliud est quam forma affectionis quae est amoris; forma humana non aliud est, quam forma omnium affectionum amoris[;] pulchritudo est sua intelligentia, quam sibi comparat per vera, quae recipit vel visu vel auditu externo et interno: haec sunt quae amor disponit in formas* affectionum suarum, quae formae in multa varietate sunt, sed omnes trahunt similitudinem ex communi sua forma, quae est humana: omnes hae formae sunt ei pulchrae et amabiles, reliquae autem ei sunt impulchrae et inamabiles. Ex his etiam constat, quod amor se conjungat intellectui, et non vicissim, et quod reciproca conjunctio etiam sit ex amore: hoc est quod intelligitur per quod amor seu voluntas faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur.** * Prima editio: formam ** Prima editio: conjungatnr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church