Divine Love and Wisdom (Ager) n. 404

Previous Number Next Number See English 

404. VI. Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri. Per nuptias intelligitur status hominis post partum, a statu ignorantiae usque ad statum intelligentiae et ab hoc ad statum sapientiae; primus status, qui est merae ignorantiae, hic non per nuptias intelligitur, quia tunc nulla cogitatio intellectus est, sed sola affectio obscura quae amoris seu voluntatis[;] hic status est initiamentum ad nuptias: quod in secundo statu, qui est homini in pueritia, sit affectio sciendi, notum est; per hanc puer infans discit loqui, et discit legere, et postea discit successive talia quae intellectus sunt. Quod Amor qui est voluntatis, id operetur, non potest in dubium vocari; nam nisi amor seu voluntas ageret id, non fieret. Quod affectio sciendi sit cuivis homini post nativitatem, et quod per illam discat talia, ex quibus intellectus per gradus formatur, crescit et perficitur, quisque dum ex ratione consulit experientiam, agnoscit. Quod inde sit affectio veri, etiam patet; nam cum homo ex affectione sciendi factus est intelligens, non ita fertur affectione ad sciendum, sicut affectione ad ratiocinandum, et ad concludendum talia quae ejus amoris sunt, sive sint oeconomica, sive civilia, sive moralia; cum haec affectio elevatur usque ad spiritualia, fit illa affectio veri spiritualis: quod ejus primum seu initiamentum fuerit affectio sciendi, videri potest ex eo, quod affectio veri sit exaltata affectio sciendi, nam affici veris, est ex affectione velle scire illa, et cum invenit illa, ex* jucundo affectionis haurire illa. [2] VII. Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri, patet cuivis, qui hoc ex rationali intuitione vult lustrare; ex rationali intuitione patet, quod affectio veri et perceptio veri sint binae facultates intellectus, quae apud quosdam in unum conveniunt, et apud quosdam non[;] apud illos in unum conveniunt, qui volunt intellectu percipere vera, et non apud illos qui solum volunt scire vera; patet etiam, quod quisque tantum in perceptione veri sit, quantum in affectione intelligendi est; deme enim affectionem intelligendi verum, et nulla perceptio veri erit, at da affectionem intelligendi verum, et erit perceptio ejus secundum gradum affectionis ejus; nam homini, cui integra est ratio, nusquam deest perceptio veri, dummodo illi est affectio intelligendi verum; quod facultas intelligendi verum, quae vocatur rationalitas, sit cuivis homini, supra ostensum est. [3] VIII. Quod tertia conjunctio sit per affectionem videndi id, ex qua cogitatio; quod aliud sit affectio sciendi, aliud affectio intelligendi, et aliud affectio videndi id,** seu quod aliud sit affectio veri, aliud perceptio veri, et aliud cogitatio, non patet nisi quam obscure apud illos, qui non possunt distincte percipere operationes mentis, sed patet clare apud illos qui distincte possunt: quod hoc non nisi quam obscure pateat apud illos, qui non distincte percipiunt operationes mentis, est quia simul sunt in cogitatione apud illos qui in affectione veri et in perceptione veri sunt, et cum simul sunt, non distingui possunt: homo in cogitatione manifesta est, cum spiritus ejus cogitat in corpore, quod fit imprimis dum in consortio est cum aliis; at cum est in affectione intelligendi, et per hanc venit in perceptionem veri, tunc est in cogitatione spiritus sui, quae est meditatio, quae quidem cadit in cogitationem corporis, sed tacitam, est enim supra hanc, ac intuetur illa quae cogitationis ex memoria sunt, sicut infra se, nam ex illis vel concludit, vel confirmat; at ipsa affectio veri non appercipitur aliter quam sicut voluntatis nisus ex aliquo volupi, quod intus est in meditatione sicut vita ejus, ad quod parum attenditur. [4] Ex his nunc constare potest, quod haec tria, affectio veri, perceptio veri, et cogitatio, ordine sequantur ex amore, et quod non alibi existant quam in Intellectu; cum enim amor intrat intellectum, quod fit cum conjunctio facta est, tunc primum producit affectionem veri, dein affectionem intelligendi id quod scit, et tandem affectionem videndi id in cogitatione corporis quod intelligit, cogitatio enim non aliud est quam visus internus: cogitatio quidem primum existit, quia est mentis naturalis, sed cogitatio ex perceptione veri quae est ex affectione veri, ultimo existit[;] haec cogitatio est cogitatio sapientiae, illa autem est cogitatio ex memoria per visum mentis naturalis. Omnes operationes amoris seu voluntatis extra intellectum non se referunt ad affectiones veri, sed ad affectiones boni. * Prima editio: en ** Prima editio: id;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church