392. Quod duo illi motus, cardiacus et pulmonaris, existant et persistant, est quia universum Coelum Angelicum tam in communi quam in particulari in binis illis vitae motibus est; quod universum Coelum Angelicum in illis sit, est quia Dominus e Sole, ubi Ipse est, et qui ab Ipso, infundat illos; nam Sol ille duos illos motus a Domino agit: et quia omnia Coeli et Mundi a Domino per illum Solem in tali nexu et* forma pendent, sicut opus concatenatum a primo ad ultima, et quia amoris et sapientiae vita ab Ipso est, et omnes vires universi a vita sunt, patet quod non aliunde sit origo. Quod variatio illorum sit secundum amoris et sapientiae receptionem, sequitur. * Prima editio: ex