Divine Love and Wisdom (Ager) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Divinus Amor et Divina Sapientia in Verbo intelliguntur per Justitiam et Judicium, Divinus Amor per Justitiam et Divina Sapientia per Judicium; quare in Verbo dicitur Justitia et Judicium de Deo; ut apud Davidem, "Justitia et Judicium fulcrum Throni tui" Psalm LXXXIX:15*: apud Eundem, "Jehovah educet sicut lucem Justitiam, et Judicium sicut meridiem" Psalm XXXVII:6: apud Hoscheam, "Desponsabo Me tibi in aeternum in Justitia et Judicio " II:19**: apud Jeremiam, "Suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et faciet Judicium et Justitiam in terra" XXIII:5 : apud Esajam, "Sedebit super throno Davidis, et super regno ejus, ad stabiliendum illud in Judicio et in Justitia" IX:6***: apud Eundem, "Exaltetur Jehovah, quia implevit terram Judicio et Justitia" XXXIII:5: apud Davidem, "Cum didicero Judicia Justitiae tuae: septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae tuae" Psalm CXIX:7,164.**** Simile per Vitam et Lucem intelligitur apud Johannem, "In Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum," I:4; per Vitam ibi intelligitur Divinus Amor Domini, et per Lucem Divina Sapientia Ipsius. Simile etiam per Vitam et Spiritum apud Johannem, "Jesus dixit, verba quae Ego loquor vobis Spiritus et Vita sunt" VI:63. * Prima editio: LXXIX.5 Biblia Angelica 89:14. ** Biblia Hebraica: 2:21 *** Biblia Anglica: 9:7 **** Prima editio: CXIX. 7-64. (ut videtur)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church