371. QUOD CORRESPONDENTIA VOLUNTATIS CUM CORDE, ET INTELLECTUS CUM PULMONE SIT. Hoc in hac serie demonstrandum est. I. Quod omnia Mentis se referant ad Voluntatem et Intellectum, et omnia corporis ad Cor et Pulmonem. II. Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis. III. Quod voluntas* correspondeat cordi. IV. Quod intellectus correspondeat pulmoni. V. Quod per correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia. VI. Quod Mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo Mundo. VII. Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam. * Prima editio: volnntas