Divine Love and Wisdom (Ager) n. 362

Previous Number Next Number See English 

362. QUOD* VOLUNTAS ET INTELLECTUS, QUAE SUNT RECEPTACULA AMORIS ET SAPIENTIAE, SINT IN CEREBRIS IN TOTO** ET*** IN QUALIBET PARTE EORUM, ET INDE IN CORPORE IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EJUS. Haec demonstranda sunt hoc ordine. I. Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis. II. Quod vita hominis sit in principiis suis in Cerebris, et in principiatis in corpore. III. Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte. IV. Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte. V. Qualis est amor, talis est sapientia,**** et inde talis est homo. * Prima editio: QNOD ** Prima editio: TORO *** Prima editio: FT **** Prima editio: sapieutia,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church