Divine Love and Wisdom (Ager) n. 346

Previous Number Next Number See English 

346. VI. Quod binae formae sint, in quas operatio per influxum fit, forma* vegetabilis et forma animalis. Quod non nisi quam binae formae universales producantur ex tellure, notum est ex binis Regnis naturae, quae vocantur Regnum animale et Regnum vegetabile; et quod omnia unius Regni multa communia habeant, ut Regnum animale, quod in ejus subjectis sint organa sensuum et organa motuum, tum membra et viscera, quae a Cerebris, cordibus et pulmonibus actuantur: ac Regnum vegetabile, quod ejus subjecta radicem in terra agant, producant caulem, ramos, folia, flores, fructus, semina. Utrumque Regnum tam animale quam vegetabile, quoad productiones in suas formas, ab influxu et operatione spirituali e Sole coeli, ubi est Dominus, trahunt suum ortum, et non ex influxu et operatione naturae e Sole ejus, praeter fixationem eorum, ut supra dictum est. [2] Omnia animalia, majora et minora, trahunt ortum ex spirituali in ultimo gradu, qui naturalis vocatur[;] solus homo ab omnibus gradibus, qui tres sunt, et vocantur coelestis, spiritualis et naturalis. Quia unusquisque gradus altitudinis seu discretus a suo perfecto ad suum imperfectum** decrescit sicut lux ad umbram, per continuum, ita quoque animalia; quare ex illis dantur perfecta, minus perfecta et imperfecta; Animalia perfecta sunt Elephantes, Cameli, Equi, Muli, Boves, Oves, Caprae, et reliqua quae sunt vel Armenti vel Gregis: minus perfecta sunt volatilia; et imperfecta sunt pisces, conchilia, quae quia sunt infima illius gradus, sunt sicut in umbra, cum illa in luce. [3] Sed usque quia solum vivunt ex ultimo gradu spirituali, qui naturalis vocatur, non spectare possunt aliorsum quam ad terram,*** et ad victum ibi, et ad consocios propter propagationem; anima omnium illorum est affectio naturalis, et appetitus. Simile est cum subjectis Regni vegetabilis, quod sint perfecta, minus perfecta et imperfecta; perfecta sunt arbores fructus, minus perfecta sunt arbores vini et virgulta, ac imperfecta sunt gramina: sed vegetabilia trahunt ex spirituali ex quo, quod sint usus, et animalia ex spirituali ex quo, quod sint affectiones et appetitus, ut dictum est. * Prima editio: farma ** Prima editio: imperfe- / fectum *** Prima editio: tertam,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church