Divine Love and Wisdom (Ager) n. 344

Previous Number Next Number See English 

344. Audivi binos Praesides Societatis [Regalis] Anglicanae[,] Sr. Sloan* et Sr. Fock[,]** in Mundo spirituali inter se colloquentes de existentia seminum et ovorum, et de productionibus ex illis, in terris; prior adscripsit illa naturae, et [dixit] quod illi a Creatione indita sit potentia et vis medio solis calore producendi talia; alter dixit, quod illa vis continua sit a Deo Creatore in natura: ut lis illa dirimeretur, visa est Sr. Sloan Avis pulchra, et dictum illi est, ut lustraret illam, num in aliquo minimo*** differret a simili ave in terra[;] tenebat illam manu, lustrabat, et dixit quod non esset discrimen; [hoc dictum illi est,] sciebat enim quod illa non esset aliud quam affectio cujusdam Angeli extra illum repraesentata sicut avis, et quod evanesceret seu desineret cum affectione ejus, quod etiam factum est. [2] Sr. Sloan ex hac experientia convictus est, quod natura nihil prorsus conferret ad productiones vegetabilium et animalium, sed solum id quod e spirituali Mundo influit in naturalem; dixit, si illa avis in minimis suis foret impleta materiis correspondentibus ex tellure, et sic fixata, quod foret avis perdurans, sicut sunt aves in terris; et quod simile sit cum illis quae ab Inferno sunt. Addidit dicendo, quod si novisset illa quae nunc novit de Mundo spirituali, non plus adscripsisset naturae, quam quod inserviret spirituali quod a Deo, pro figendo illa quae continue in naturam influunt. * Sir Hans Sloane, 1660-1753, Praeses Societatis Regalis, 1727-1741. ** Martin Folkes, 1690-1754, Praeses Societatis Regalis, 1741-1752. *** Prima editio: nimino


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church