Divine Love and Wisdom (Ager) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. IV. Quod influxus ex inferno operetur illa quae usus mali sunt, in locis ubi sunt illa quae correspondent. Illa quae malis usibus, hoc est, herbis malignis et animalibus noxiis, correspondent, sunt cadaverosa, putria, excrementitia et stercorea, rancida, urinosa; quare in locis ubi haec sunt, tales herbae, et talia animalcula, quae supra memorata sunt, existunt; et in zonis torridis similia majora, sicut serpentes, basilisci, crocodili, scorpii, mures, et alia. Unusquisque novit, quod paludes, stagna, stercora, humi putidae, talibus referta sint: tum quod noxia volatilia sicut nubes Athmosphaeram impleant, et quod noxii vermes sicut agmina terram, et consumant herbas usque ad radices. [2] Semel in meo horto animadverti, quod in spatio ulnae paene omnis pulvis in minima volatilia versus sit, nam baculo agitatus, sicut nimbi se sustulerunt. Quod cadaverosa ac putida cum noxiis et inutilibus illis animalculis concordent, et quod homogenea sint, a sola experientia patet; quod manifeste ex causa videri potest, quae est quod similes putores et nidores sint in Infernis, ubi talia animalcula etiam apparent; quare Inferna illa inde nominantur, et quaedam vocantur cadaverosa, quaedam stercorea, quaedam urinosa, et sic porro; sed sunt illa omnia tecta, ne halitus illi inde exspirent; nam dum aliquantulum aperiuntur, quod fit quando novitii diaboli intrant, vomitus ciunt, gravedines capiti inferunt, et illa quae simul venenata sunt, deliquia inducunt; ipse pulvis ibi etiam talis est, quare ille ibi vocatur pulvis damnatus: inde patet, quod ubi tales putores sunt, talia noxia sint, quia correspondent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church