Divine Love and Wisdom (Ager) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. Quod Usus boni sint a Domino, et quod usus mali sint ab Inferno, demonstrabitur hoc ordine. I. Quid super tellure intelligitur per usus malos. II. Quod omnia quae sunt usus mali, sint in Inferno, et quae usus boni in Coelo. III. Quod Influxus continuus sit e Mundo spirituali in Mundum naturalem. IV. Quod Influxus ex Inferno operetur illa quae usus mali sunt in locis ubi sunt illa quae correspondent. V. Quod ultimum Spirituale separatum a superiori suo id operetur. VI. Quod binae formae sunt, in quas operatio per influxum fit, forma vegetabilis et forma animalis. VII. Quod utraque forma facultatem propagandi suum genus, et propagationis media, accipiat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church