Divine Love and Wisdom (Ager) n. 332

Previous Number Next Number See English 

332. Usus ad perficiendum Rationale, sunt omnia quae docent illa quae nunc dicta sunt, ac vocantur scientiae et studia, quae se referunt* ad Naturalia, Oeconomica, Civilia, et Moralia, quae vel ex parentibus et magistris, vel ex libris, vel ex commerciis cum aliis, vel ex semet per reflexiones ab illis, hauriuntur. Haec Rationale in tantum perficiunt, quantum in superiori gradu usus sunt, et permanent quantum applicantur vitae. Hos usus enumerare non vacat, tam propter copiam, quam propter varium respectum ad commune bonum. * Prima editio: refetunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church