328. Per hominem, ad quem usus se referunt, intelligitur non solum homo, sed etiam Caetus hominum, ac Societas minor et major, ut Respublica, Regnum et Imperium, ut et Societas maxima quae est Universus Orbis, nam hic et illa sunt Homo: similiter ut in Coelis[;] est universum Coelum angelicum coram Domino ut unus Homo, pariter unaquaevis Societas Coeli[;] inde est, quod unusquisque Angelus sit homo; quod ita sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 68 ad 102.* Ex his patet, quid per hominem in sequentibus intelligitur. * Prima editio: 103.