Divine Love and Wisdom (Ager) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. Quod ita sit, multis confirmatum est in ARCANIS COELESTIBUS; et quoque in Opere de COELO ET INFERNO, et quoque passim in antecedentibus, ubi de Correspondentia actum est: ibi etiam ostensum est, quod nihil detur in Universo* Creato, quod** non correspondentiam habeat cum aliquo hominis, non modo cum ejus affectionibus et inde cogitationibus, sed etiam cum ejus corporis organis et visceribus, non cum illis ut substantiis, sed cum illis ut usibus. Inde est, quod in Verbo, ubi agitur de Ecclesia et de homine ejus, toties nominentur arbores, ut oleae, vites et cedri, tum horti, luci et sylvae, ut et animalia terrae, volatilia coeli, ac pisces maris: nominantur ibi quia correspondent, et per correspondentiam unum faciunt, sicut dictum est; quare etiam Angeli, cum talia ab homine leguntur in Verbo, non percipiunt illa, sed pro illis Ecclesiam, seu homines Ecclesiae quoad status eorum. * Prima editio: Uuiverso ** Prima editio: qnod


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church