Divine Love and Wisdom (Ager) n. 315

Previous Number Next Number See English 

315. Sciendum est, quod calor, lux et athmosphaerae Mundi naturalis prorsus nihil faciant ad imaginem hanc creationis, sed solum calor, lux et athmosphaerae Solis Mundi spiritualis[;] haec secum imaginem illam ferunt, ac illam formis usuum Regni vegetabilis indunt. Calor, lux et athmosphaerae Mundi naturalis solum semina aperiunt, productiones illorum in expansione tenent, et illis inducunt materias, quae figunt illas; sed haec non per vires e suo Sole, quae in se spectatae nullae sunt, sed per vires e Sole spirituali, a quibus perpetuo ad illa aguntur; sed ad dandum illis imaginem creationis, prorsus nihil conferunt: imago enim creationis est spiritualis, sed ut appareat et usum praestet in naturali Mundo, ac ut fixa stet et perduret, erit illa materiata, hoc est, materiis illius Mundi confarta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church