313. II. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago creationis. Formae usuum sunt triplicis generis, Formae usuum Regni mineralis; Formae usuum Regni vegetabilis; et Formae usuum Regni animalis. Formae usuum Regni mineralis non describi possunt, quia ad visum non apparent; primae formae sunt substantiae et materiae, ex quibus terrae, in suis minimis; secundae formae sunt congregationes ex illis, quae infinitae varietatis sunt; tertiae formae sunt ex vegetabilibus collapsis in pulverem, exque animalibus exstinctis; et ex evaporationibus et exhalationibus continuis illorum, quae se addunt terris, et faciunt humum illarum. Hae trium graduum formae Regni mineralis in imagine referunt creationem in eo, quod a Sole per athmosphaeras et earum calorem et lucem actuatae producant usus in formis, qui fines creationis fuerunt: haec imago creationis in conatibus earum, de quibus supra n. 310, recondita latet.