Divine Love and Wisdom (Ager) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. Quoniam Deus est Homo, ideo universum Coelum angelicum in complexu unum Hominem refert; ac illud in Regiones et Provincias distinctum est secundum Membra, Viscera et Organa hominis; sunt enim Societates* Coeli quae faciunt Provinciam omnium Cerebri, et omnium Organorum faciei, tum omnium Viscerum corporis, ac illae Provinciae inter se distinguuntur prorsus sicut illa apud hominem; sciunt etiam Angeli in qua Provincia Hominis sunt. Universum Coelum in hac effigie est, quia Deus est Homo; ac Deus est Coelum, quia Angeli, qui constituunt Coelum, recipientes amoris et sapientiae a Domino sunt, ac recipientes sunt imagines. Quod Coelum in forma omnium hominis sit, in ARCANIS COELESTIBUS ad finem plurium Capitum ostensum est. * Prima editio: Socitates


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church