282. SAPIENTIA ANGELICA
DE
DIVINO AMORE
[ET DE
DIVINA SAPIENTIA]
------------
PARS QUARTA
QUOD DOMINUS AB AETERNO, QUI EST JEHOVAH, CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS A SEIPSO, ET NON A NIHILO. In Universo terrarum orbe notum est, et ab omni Sapiente ex interiori perceptione agnitum, quod Deus unus sit, qui Creator Universi; et ex Verbo notum est, quod Deus Creator Universi dicatur JEHOVAH, ex Esse quia Solus Est: quod Dominus ab aeterno sit ille Jehovah, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO multis ex Verbo demonstratum est. Jehovah vocatur Dominus ab aeterno, quia Jehovah assumsit Humanum, ut salvaret homines ab Inferno; et tunc mandavit discipulis, ut Ipsum vocarent Dominum: quare Jehovah in Novo Testamento vocatur Dominus; ut constare potest ex hoc[,] "Amabis JEHOVAM DEUM TUUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua[,]" Deut. VI:5, et in Novo Testamento[,] "Amabis DOMINUM DEUM TUUM ex toto corde tuo et ex tota anima tua[,]" Matth. XXII:35.* Similiter in aliis locis ex Veteri Testamento desumptis apud Evangelistas. * Schmidt XXII:35 = XXII:37 in aliis versionibus