28. QUOD IPSA DIVINA ESSENTIA SIT AMOR ET SAPIENTIA. Si colligis omnia, quaecunque nosti, et mittis illa sub mentis tuae intuitionem, et in aliqua spiritus elevatione scrutaris, quid Universale omnium est, non potes concludere aliud quam quod sint Amor et Sapientia; sunt enim illa duo essentialia omnium vitae hominis; omne Civile ejus, omne Morale ejus, et omne Spirituale ejus, a duobus illis pendent; absque illis duobus non sunt aliquid: similiter omnia vitae Hominis compositi, qui est, ut prius dictum est, Societas major et minor, Regnum et Imperium, Ecclesia, et quoque Coelum Angelicum. Deme illis amorem et sapientiam, et cogita num sint aliquid, et deprehendes quod absque illis, ut ex quibus, sint nihil.