Divine Love and Wisdom (Ager) n. 262

Previous Number Next Number See English 

262. Mens seu homo naturalis ex reactione sibi connata agit contra illa quae Mentis seu hominis spiritualis sunt, cum se et mundum super omnia amat; tunc etiam jucundum sentit in malis omnis generis, ut in adulteriis, in defraudationibus,* in vindictis, inque blasphemationibus, et in similibus aliis: et quoque tunc naturam ut creatricem Universi agnoscit: et omnia per rationale suum confirmat; et post confirmationes bona et vera Coeli et Ecclesiae vel pervertit, vel suffocat, vel reflectit, et tandem illa vel fugit, vel aversatur, vel odio habet; hoc in spiritu suo, et tantum in corpore, quantum ex spiritu suo cum aliis absque timore jacturae famae propter honorem et lucrum, audet loqui. Quando homo talis est, tunc Mentem spiritualem successive arctius et arctius occludit; confirmationes mali per falsa imprimis occludunt; inde est quod malum et falsum confirmatum post mortem non exstirpari possit; exstirpatur modo in Mundo per poenitentiam. * Prima editio: defraudationibns,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church