Divine Love and Wisdom (Ager) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. Nunc dicetur qualis est influxus lucis in tres gradus vitae, quae Mentis sunt, apud hominem: formae, quae sunt receptacula caloris et lucis, seu amoris et sapientiae apud illum, et quae, ut dictum est, in triplici ordine, seu trium graduum[,] sunt, a nativitate sunt diaphanae, ac lucem spiritualem transmittunt, sicut vitrum Chrystallinum lucem naturalem; inde est quod homo quoad sapientiam usque in tertium gradum possit elevari. At usque formae illae non aperiuntur, nisi dum calor spiritualis se conjungit luci spirituali, seu amor sapientiae[;] per hanc conjunctionem formae illae diaphanae secundum Gradus aperiuntur. Hoc simile est cum luce et calore Solis Mundi quoad vegetabilia super tellure; lux hyemalis, quae aeque candida est cum luce aestiva, non aperit aliquid in semine aut in arbore, sed cum calor vernalis se conjungit luci, tunc aperit: similis res est, nam Lux spiritualis correspondet luci naturali, et calor spiritualis correspondet calori naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church