Divine Love and Wisdom (Ager) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. Omnis homo, tametsi nescit, cogitat de Caetu sicut de homine, quare etiam percipit illico cum dicitur, quod Rex sit Caput et subditi Corpus, tum cum dicitur quod is et ille talis sit in communi Corpore, hoc est, in Regno. Simile est cum Spirituali Corpore sicut cum Civili; spirituale Corpus est Ecclesia; ejus Caput est Deus Homo; inde patet qualis in hac perceptione appareret Ecclesia ut Homo, si non Unus Deus Creator et Sustentator universi cogitaretur, sed pro Uno Plures; appareret in perceptione illa sicut unum Corpus super quo plura Capita, ita non sicut Homo, sed sicut Monstrum. Si diceretur, quod Capitibus illis una Essentia sit, et quod per id simul faciant unum Caput, non potest alia idea inde resultare, quam quod vel uni Capiti plures facies sint, vel quod pluribus Capitibus una facies sit; ita Ecclesia in perceptione sisteretur deformis: cum tamen Deus unus est Caput, et Ecclesia est Corpus, quod a nutu Capitis, et non a se, agit, ut quoque fit in homine. Inde quoque est, quod non nisi quam unus Rex in uno Regno sit; plures enim distraherent, at unus potest continere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church